- JACOBUS
- I.JACOBUSCypri Rex, fil. nothus Iani Lusigniani, Charlotam Iani filiam, quae Ludovico Sabaudo nupserat, regno expulit: ductâ Margarethâ Cornariâ, matre Iacobi brevi post mortui. Item, Rex Maioricae, a Petro Crudeli, Arragoniae Rege pulsus. Marian. l. 15. c. 18. Pater Iacobi, qui tertius maritus Iohannae I. Neap. ab illa post trimestre repudiatus est. Nostrad. Hist. Prov. p. 429. Boucheus l. 9. Item, Rex Nicosiae, vel Cypri, postea Armeniae, captus a Genuensibus, thronum conscendit A. C. 1383. Folieta, Hist. Genu. l. 9. Steph. Lusinian. Hist. Cypr.II.JACOBUSDiaconus Eccl. Hierosolymitanae in Phoenicia, scripsit vitam S. Pelagiae paenitentis.III.JACOBUSGall. IAQUES, minutior moneta, cuius mentio in Foris Beneharn Rubr. de Pegaes art. 12. et in Consuet.Solensi tit. 7. art. 4. Iakes moneta, incertum an Anglica: occurrit etiam sub Henr. IV. apud Vilhelmum Stanford. de Placitis Coronae l. 2. c. 30. C. du Fresne in Gloss. Richelieto nomen quoque monetae est aureae Anglicae 14. libris Gall. 10. sol. aestimatae etc.IV.JACOBUSMarchio Badensis, fil. Bernardi: ubi latrocinium in sua ditione commissum agnovit, damnum ex aerario suo refudit: Obiit A. C. 1453. In eius elogiis recensendis totus est, Aeneas Sylvius. Pater, inter alios, Caroli fuit, cuius fil. Christophorus, praeter alios genuit Iacobum, in Archiep. Trevirensi Propatrui succeslorem, et ex disciplina Phil. Beroaldi principem illo tempore doctissimum, et linguarum apprime peritum.V.JACOBUScong. Minor, fil. Alphaei, Iustus et Frater Domini insuper dictus, frater Iudae Apost. ipse Apostolus. In Conc. Hierosolymitano Praesidem egit, Act. c. 15. v. 13. et a Paulo Gal. c. 2. v. 9. inter columnas Eccl. primo loco ponitur. Anani II. Pontificis S. iuslu occisus, A. C. 62. Ob quam caedem ipse Iosephus ruinam Hierosolymae contigisse postea credidit, viri sanctitatem admiratus. Auctor Ep. Canonicae, ad 12. Tribus in toto orbe dispersas. Torniel. A. M. 4018. n. 2. et 4082. n. 7. et 8. Pamel. in Tertull. Morer. Dict. Hist. Vide supra. Reges Arragoniae.VI.JACOBUSdictus Maior, Apostolus, frater Ioh. Euangelistae, cum illo Boanerges dictus, quorum pater Zebedaeus dicebatur. Matth. c. 4. v. 21. Herdois Agrippae iuslu decollatus, Act. c. 12. v. 2. converso, Apostoli ad mortem euntis constantiâ, accusatore, A. C. 41. Hunc Tutelarem Hispania agnoscit, cunus et sepulchrum Compostellae ostenditur, unde peregrinationes Compostellanae. Sed illas una cum tota hac Historia in dubium vocant Baron. in Martyrol. ad 25. Iul. et in Ann. Eccl. ad A. C. 816. Simon Boschus, Erasm. in coll. Peregrinationis religiosae: imo totam hanc controversiam erudite decidit Morer. in Dict. Hist. In Ep. eius divin. exstant: Althameri Annot. Argentor. A. C. 1527. Bracchus. quarto Parmae A. C. 1605. Brochmanni Comm. Clem. Alex. Cavotti in c. 1. Lect. Romae Quarto de Daca. Fevardentii Comm. Folengius, in octavo Basil. A. C. 1555. gail, Assertion. Theol. Octavo, Dilingae A. C. 1565. Horneius. Laurentii Comm. Quarto Amstelod. A. C. 1645. Longenhagen Annot. Duodecimo Lovanii. Paez. Paraei Comm. Quiros. Stancarus. Stevartius. Turcki Index fidei in c. 1. et 2. Quarto. Londini A. c. 1618. Volzogenius Socin. Winckelmanni Comm. Zonaras, Zuinglii Annot. Vide Crowaei Elench.VII.JACOBUSfil. Caroli, Marchionis Durlacensis, cum eius nomine Formulae Concordiae tutores subscripsissent, A. C. 1589. a Pistorio apostata, ad Latinos ritus, se abduci passus est. Obiit A. C. 1590. Vide Thuan. l. 99. Pater fuit Ernesti Iacobi, non toto Anno patri superstitis, cuius tutor Euangelicam religionem in ditionem reduxit.VIII.JACOBUSfil. Mauritii, Comitis Oldenburgici, cui in dividsione paternae hereditatis Delmenthorstum obtigerat, adhuc impubes patrimonio exutus, piraticam exercuit, et in Norvegia exul Defunctus est; sub fin. Sec. 15.IX.JACOBUSfil. secundo-genitus Uladislai Silesiae sup. Ducis A. C. 1272. Exstincti, frater fuit Micislai Ducis Teschinensi. Ei quidam Ducatum Troppaviensem seu Oppaviensem et Ratiborium assignant, et horum Principum conditorem faciunt: Aliis aliter sententibus. Vide Phil. Iac. spener. Syll. Geneal. Hist. Viri Celebres.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.